contents   <<   >>

 
What is Design?

 
According to Vitruvius in De Architectura, Book 1, Chapter 1:

1. Architecti est scientia pluribus disciplinis et variis eruditioneibus ornata, cuius iudicio probantur omnia quae ab ceteris artibus perficiuntur opera. Ea nascitur ex fabrica et | rationinatione. Fabrica est continuata ac trita usus meditatio ad propositum deformationis, quae manibus perficitur e materia. cuiuscumque generis opus est. Rationatio autem est, quae res fabricatas sollertiae ac rationis proportione demonstrare atque explicare potest.
2. Itaque architecti, qui sine litteris | contenderant, ut manibus essent exercitati, non poyuerunt efficere, ut haberent pro laboribus auctoritatem; qui autem | ratiocinationibus et litteris solis confisi fuerunt, umbram non rem persecuti videntur. At qui utrunque perdidicerunt, uti omnibus armis ornati citius cum auctiritate, quod fuit propositum, sunt adsecuti.
3. Cum in omnibus enim rebus, tum | maxime stiam in architectura haec duo insunt: quod significatur et. Significatur proposita res, de qua dicitur; hanc autem signifcat demonstratio rationibus doctrinarum explicata. Quare videtur utraque parte exercitatus esse debere, qui se architectum profiteatur. Itaque eum etiam | ingeniosum oportet esse et ad disciplinam docilem; neque enim ingenium sine disciplina aut disciplina sine ingenio perfectum artificem potest efficere. Et ut litteratus sit, peritus graphidos, eruditus geometria, historias complures noverit, philosophos diligenter audierit, musicam scierit, medicinae | non sit ignarus, responsa iurisconsulterum noverit, astroogiam caelique rationes cognitas habeat.
4. Quae cur ita sint, haec sunt causae. Litteras architectum scire oportet, uti commentariis memoriam firmiorem efficere possit. Deinde praphidis scientiam habere, quo facilius | exemplaribus pictis quam velit operis speciem deformare valeat. Geometria autem plura praesidia praestat architeturac; et primum ex euthygrammis circini tradit usum, e quo maxime facilius aedificiorum in areis expediuntur descriptiones normarumque et librationum et linearum directiones. Item per opticen in aedificiis ab certis regionibus caeli lumina recte ducuntur. Per arithmeticen vero sumptus aedificiorum consummantur, mensurarum rationes explicantur, difficilesque symmetriarum quaestiones geometricis rationibus | et methodis inveniuntur.
5. Historias autem plures novisse opportet, quod multa ornamenta saepe in operibus archiecti designant, de quibus argumentis rationem, cur fecerint, quaerentibus reddere debent. Quemadmodum si quis statuas marmoreas muliebres stolatas, quae caryatides dicuntur pro | columnis in opere statuerit et insuper mutulos et coronas conlocavit, percontantibus ita reddet rationem. Carya, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit. Postea Graeci per victoriam gloriose bello liberati communi consilio Caryatibus bellum indixerunt. Itaque oppido | capto, viris interfectis, civitate deflagrata matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, uti non uno triumpho ducerentur, sed aeterno, servitutis exemplo, gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate. Ideo qui tune architecti | fuerunt aedificiis publicis designaverunt earum imagins oneri ferundo conlocatas, ut etiam posteris nota poena peccati Caryatium memoriae traderetur.

 

 

<<   >>